Talált 2561 Eredmények: ibi

  • quia ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate”. (Actus Apostolorum 18, 10)

  • Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum. (Actus Apostolorum 18, 18)

  • Deveneruntque Ephesum, et illos ibi reliquit; ipse vero ingressus synagogam disputabat cum Iudaeis. (Actus Apostolorum 18, 19)

  • Et facto ibi aliquanto tempore, profectus est perambulans ex ordine Galaticam regionem et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. (Actus Apostolorum 18, 23)

  • His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Hierosolymam, dicens: “Postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre”. (Actus Apostolorum 19, 21)

  • Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. (Actus Apostolorum 19, 22)

  • Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret Hierosolymis. (Actus Apostolorum 20, 16)

  • Cum paruissemus autem Cypro, et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum, ibi enim navis erat expositura onus. (Actus Apostolorum 21, 3)

  • Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem; qui Paulo dicebant per Spiritum, ne iret Hierosolymam. (Actus Apostolorum 21, 4)

  • is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium”. (Actus Apostolorum 21, 11)

  • Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quattuor votum habentes super se; (Actus Apostolorum 21, 23)

  • sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur. (Actus Apostolorum 22, 5)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina