Talált 474 Eredmények: illa
Et ait David ad Abiathar: “Sciebam in die illa quod, cum ibi esset Doeg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Saul; ego sum reus omnium animarum domus patris tui. (Liber I Samuelis 22, 22)
Nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail. Eratque mulier illa prudentissima et speciosa; porro vir eius durus et moribus malis; erat autem de genere Chaleb. (Liber I Samuelis 25, 3)
Cum ergo ascendisset asinum et descenderet in tegmine montis, David et viri eius descendebant in occursum eius; quibus et illa occurrit. (Liber I Samuelis 25, 20)
Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg; propter quam causam facta est Siceleg regum Iudae usque in diem hanc. (Liber I Samuelis 27, 6)
Statimque Saul cecidit porrectus in terram; extimuerat enim verba Samuel, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa et tota nocte illa. (Liber I Samuelis 28, 20)
Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo; et festinavit et occidit eum, tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma. (Liber I Samuelis 28, 24)
Et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum ut praeceptum et quasi lex in Israel usque ad diem hanc. (Liber I Samuelis 30, 25)
Mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter. (Liber I Samuelis 31, 6)
Et ortum est bellum durum valde in die illa, fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David. (Liber II Samuelis 2, 17)
Abner autem et viri eius abierunt per Arabam tota nocte illa et transierunt Iordanem et, lustrato toto saltu Bethron, venerunt Mahanaim. (Liber II Samuelis 2, 29)
Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur Abner filius Ner. (Liber II Samuelis 3, 37)
Dixerat enim David in die illa: “Omnis, qui percutiet Iebusaeum, attingat per cuniculum fontis claudos et caecos exosos animae David”. Idcirco dicitur in proverbio: “Caecus et claudus non intrabunt in domum”. (Liber II Samuelis 5, 8)