Talált 467 Eredmények: ille
At illi dixerunt: “Domine, ecce gladii duo hic”. At ille dixit eis: “Satis est”. (Evangelium secundum Lucam 22, 38)
“Et hic cum illo erat!”. At ille negavit eum dicens: (Evangelium secundum Lucam 22, 57)
Pilatus autem interrogavit eum dicens: “Tu es rex Iudaeorum?”. At ille respondens ait: “Tu dicis”. (Evangelium secundum Lucam 23, 3)
Ille autem tertio dixit ad illos: “Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam”. (Evangelium secundum Lucam 23, 22)
Quibus ille dixit: “Quae?”. Et illi dixerunt ei: “De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; (Evangelium secundum Lucam 24, 19)
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. (Evangelium secundum Ioannem 1, 8)
et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 33)
Ille autem dicebat de templo corporis sui. (Evangelium secundum Ioannem 2, 21)
Dicit ei mulier: “Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus C; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 25)
Ille autem dixit eis: “Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 32)
Ille autem respondit eis: “Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatum tuum et ambula””. (Evangelium secundum Ioannem 5, 11)
Interrogaverunt eum: “Quis est ille homo, qui dixit tibi: “Tolle et ambula”?”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 12)