Talált 275 Eredmények: incensum ad altare

  • Omnis igitur cultus Domini rite praeparatus est in die illa, ut facerent Pascha et offerrent holocausta super altare Domini, iuxta praeceptum regis Iosiae. (Liber II Paralipomenon 35, 16)

  • Et surrexit Iesua filius Iosedec et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathiel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israel, ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei. (Liber Esdrae 3, 2)

  • Collocaverunt autem altare super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere. (Liber Esdrae 3, 3)

  • igitur studiose eme de hac pecunia boves, arietes, agnos et oblationes et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Ierusalem. (Liber Esdrae 7, 17)

  • Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes et Levitas et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, in temporibus constitutis ab anno in annum, ut arderent super altare domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege; (Liber Nehemiae 10, 35)

  • quoniam nuper ascenderant de captivitate, et nuper omnis populus Iudaeae collectus erat, et vasa et altare et domus ex commaculatione sanctificata erant. (Liber Iudith 4, 3)

  • Et altare cilicio cooperuerunt et clamaverunt ad Deum Israel unanimes instanter, ut non daret in rapinam infantes eorum et mulieres in praedam et civitates hereditatis eorum in exterminium et sancta in maculationem et in improperium, gaudium gentibus. (Liber Iudith 4, 12)

  • Et nunc, fratres, ostendamus fratribus nostris quoniam ex nobis pendet anima eorum, et sancta et domus et altare incumbit in nobis. (Liber Iudith 8, 24)

  • Iudith autem procidit in faciem suam et imposuit cinerem super caput suum et scidit tunicam suam et denudavit, quod induerat, cilicium; et, in ipso quod oblatum erat in Ierusalem in domum Dei incensum vespere illo, clamavit Iudith voce magna ad Dominum et dixit: (Liber Iudith 9, 1)

  • Lavabo in innocentia manus meas et circumdabo altare tuum, Domine, (Liber Psalmorum 26, 6)

  • Et introibo ad altare Dei, ad Deum laetitiae exsultationis meae. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. (Liber Psalmorum 43, 4)

  • Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos. (Liber Psalmorum 51, 21)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina