Talált 133 Eredmények: ingressus
imputaveritque ei obiciens ei nomen pessimum et dixerit: “Uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem”, (Liber Deuteronomii 22, 14)
Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum. (Liber Deuteronomii 23, 25)
accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: “Profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram, pro qua iuravit patribus nostris, ut daret eam nobis”. (Liber Deuteronomii 26, 3)
Aod autem ingressus erat ad eum, cum sederet in aestivo cenaculo, quod ipsi soli erat, dixitque: “Verbum Dei habeo ad te”. Qui statim surrexit de throno. (Liber Iudicum 3, 20)
Egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum: “Intra ad me, domine mi; intra, ne timeas”. Qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea panno, (Liber Iudicum 4, 18)
Ingressus est itaque Gedeon et coxit haedum et de farinae ephi azymos panes; carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei. (Liber Iudicum 6, 19)
Illis laeto corde epulantibus, venerunt viri civitatis illius filii Belial et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes: “Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo”. (Liber Iudicum 19, 22)
Egressusque est ad eos senex et ait: “Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum, et cessate ab hac stultitia. (Liber Iudicum 19, 23)
Quam cum esset ingressus, arripuit gladium et cadaver uxoris secundum ossa sua in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israel. (Liber Iudicum 19, 29)
Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam iuxta portam aspectans viam; erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi; et ululavit omnis civitas. (Liber I Samuelis 4, 13)
Post haec venies in Gabaa Dei, ubi est statio Philisthinorum; et, cum ingressus fueris ibi urbem, obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes. (Liber I Samuelis 10, 5)
quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum, et oppresserunt eos Aegyptii; et clamaverunt patres vestri ad Dominum, et misit Dominus Moysen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et collocavit eos in loco hoc; (Liber I Samuelis 12, 8)