Talált 158 Eredmények: iniquitatem

  • Etiamsi dixero iusto quod vita vivat, et, confisus in iustitia sua, fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur. (Prophetia Ezechielis 33, 13)

  • Sed Levitae, qui longe recesserint a me in errore filiorum Israel, qui erraverunt a me post idola sua, portabunt iniquitatem suam (Prophetia Ezechielis 44, 10)

  • Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis, idcirco levavi manum meam super eos, dicit Dominus Deus; portabunt iniquitatem suam. (Prophetia Ezechielis 44, 12)

  • Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc, peccavimus, iniquitatem fecimus, (Prophetia Danielis 9, 15)

  • Porro nos cum essemus in angulo pomerii, videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos commisceri. (Prophetia Danielis 13, 38)

  • Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuit iniquitatem vestram. (Prophetia Danielis 13, 57)

  • Peccatum populi mei comedunt et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. (Prophetia Osee 4, 8)

  • Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine. (Prophetia Osee 6, 8)

  • Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum. (Prophetia Osee 10, 13)

  • Et dixit Ephraim: “Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi”. (Prophetia Osee 12, 9)

  • Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: “Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum. (Prophetia Osee 14, 3)

  • Et timebunt fortes tui Theman, ut intereat omnis vir de monte Esau. 10 Propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob operiet te confusio, et peribis in aeternum. (Prophetia Abdiae 1, 9)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina