Talált 52 Eredmények: iniquitatis

  • Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur. (Prophetia Osee 8, 13)

  • Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! “Stultus — clamet — est propheta; insanus vir spiritalis”. Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae. (Prophetia Osee 9, 7)

  • Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum. (Prophetia Osee 9, 9)

  • Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis? (Prophetia Osee 10, 9)

  • et dicet loquens vobis: “Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis”. (Evangelium secundum Lucam 13, 27)

  • Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. (Evangelium secundum Lucam 16, 8)

  • Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula. (Evangelium secundum Lucam 16, 9)

  • Ait autem Dominus: “Audite quid iudex iniquitatis dicit; (Evangelium secundum Lucam 18, 6)

  • Hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius. (Actus Apostolorum 1, 18)

  • in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse”. (Actus Apostolorum 8, 23)

  • aut hi ipsi dicant quid invenerint iniquitatis, cum starem in concilio, (Actus Apostolorum 24, 20)

  • Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 3)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina