Talált 774 Eredmények: ipse

  • Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. (Liber Exodus 21, 4)

  • Cumque tuleris de sanguine, qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum cum ipso. Et sanctus erit ipse et vestimenta eius et filii eius et vestimenta eorum cum ipso. (Liber Exodus 29, 21)

  • Et ait Moyses: “Si non tu ipse eas, ne educas nos de loco isto; (Liber Exodus 33, 15)

  • Observa cuncta, quae hodie mando tibi: ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorraeum et Chananaeum et Hetthaeum, Pherezaeum quoque et Hevaeum et Iebusaeum. (Liber Exodus 34, 11)

  • Si peccaverit anima et audiverit vocem iurantis testisque fuerit, quod aut ipse vidit aut comperit, si non indicaverit, iniquitatem portabit; (Liber Leviticus 5, 1)

  • vel si anima tetigerit aliquid immundum, sive cadaver bestiae sit aut iumenti vel reptilis, et absconditum fuerit ab eo, ipse immundus et reus erit; (Liber Leviticus 5, 2)

  • aut si tetigerit quidquam de immunditia hominis iuxta omnem impuritatem, qua pollui solet, absconditumque fuerit ab eo, sed ipse cognoverit postea, subiacebit delicto; (Liber Leviticus 5, 3)

  • aut si anima temere iuraverit et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret vel bene iuxta omnia, quae homines temere iurant, absconditumque fuerit ab eo, sed ipse postea intellexerit, delicto subiacebit; (Liber Leviticus 5, 4)

  • Qui de filiis Aaron obtulerit sanguinem et adipem victimae pacificorum, ipse habebit armum dextrum in portione sua; (Liber Leviticus 7, 33)

  • leporem quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit; (Liber Leviticus 11, 6)

  • Si quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 5)

  • Si sederit, ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 6)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina