Talált 774 Eredmények: ipse
Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, (Evangelium secundum Ioannem 2, 24)
et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine. (Evangelium secundum Ioannem 2, 25)
— quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius — (Evangelium secundum Ioannem 4, 2)
Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 12)
“Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 29)
ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. (Evangelium secundum Ioannem 4, 44)
Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “Filius tuus vivit”, et credidit ipse et domus eius tota. (Evangelium secundum Ioannem 4, 53)
Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. (Evangelium secundum Ioannem 5, 20)
et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis; (Evangelium secundum Ioannem 5, 37)
Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 6)
Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 15)
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 57)