Talált 282 Eredmények: iudicium orationis

  • Ruinam, ruinam, ruinam ponam illud; et hoc non fiet, donec veniat, cuius est iudicium, et tradam ei. (Prophetia Ezechielis 21, 32)

  • Et venient super te instructi curru et rota, cum multitudine populorum; scuto et clipeo et galea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis. (Prophetia Ezechielis 23, 24)

  • Sin autem dixero impio: Morte morieris, et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam, (Prophetia Ezechielis 33, 14)

  • omnia peccata eius, quae peccavit, non imputabuntur ei: iudicium et iustitiam fecit, vita vivet. (Prophetia Ezechielis 33, 16)

  • et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam, vivet in eis. (Prophetia Ezechielis 33, 19)

  • Et ponam gloriam meam in gentibus, et videbunt omnes gentes iudicium meum, quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos; (Prophetia Ezechielis 39, 21)

  • Haec dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israel; violentiam et rapinas omittite et iudicium et iustitiam facite; auferte exactiones vestras a populo meo, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 45, 9)

  • Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli, quia omnia opera eius veritas, et viae eius iudicium, et gradientes in superbia potest humiliare”. (Prophetia Danielis 4, 34)

  • Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt. (Prophetia Danielis 7, 10)

  • donec venit Antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. (Prophetia Danielis 7, 22)

  • et iudicium sedebit, et potentiam eius auferent, ut conteratur et dispereat usque in finem; (Prophetia Danielis 7, 26)

  • Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam”. (Prophetia Danielis 13, 49)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina