Talált 126 Eredmények: judicium Pilatus Barabbam multitudo
In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum. (Evangelium secundum Ioannem 5, 3)
Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur. (Evangelium secundum Ioannem 6, 2)
Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: “Unde ememus panes, ut manducent hi?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 5)
Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: “Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 29)
Dixit ergo eis Pilatus: “Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum!”. Dixerunt ei Iudaei: “Nobis non licet interficere quemquam”, (Evangelium secundum Ioannem 18, 31)
Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “Tu es rex Iudaeorum?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 33)
Respondit Pilatus: “Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 35)
Dixit itaque ei Pilatus: “Ergo rex es tu?”. Respondit Iesus: “Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)
Dicit ei Pilatus: “Quid est veritas?”. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: “Ego nullam invenio in eo causam. (Evangelium secundum Ioannem 18, 38)
Clamaverunt ergo rursum dicentes: “Non hunc sed Barabbam!”. Erat autem Barabbas latro. (Evangelium secundum Ioannem 18, 40)
Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 4)
Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: “Crucifige, crucifige!”. Dicit eis Pilatus: “Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 6)