Talált 308 Eredmények: leo rugiet civitatem
“Surge et vade in Nineven civitatem grandem et praedica in ea, quia ascendit malitia eius coram me”. (Prophetia Ionae 1, 2)
“Surge, vade in Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te”. (Prophetia Ionae 3, 2)
Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: “Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur”. (Prophetia Ionae 3, 4)
Vox Domini ad civitatem clamat - et sapientia est timere nomen tuum -: “Audite, tribus et coetus civitatis! (Prophetia Michaeae 6, 9)
Vae, qui aedificat civitatem in sanguinibus et condit urbem in iniquitate! (Prophetia Habacuc 2, 12)
Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi (Evangelium secundum Matthaeum 4, 5)
Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 33)
In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 11)
Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 17)
Mane autem revertens in civitatem, esuriit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 18)
Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 7)
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, (Evangelium secundum Matthaeum 23, 34)