Talált 85 Eredmények: loqui

  • Propheta autem qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur”. (Liber Deuteronomii 18, 20)

  • Secutusque est eam vir suus volens loqui ad cor eius et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos. Quae suscepit eum et introduxit in domum patris sui. Quem cum socer eius vidisset, occurrit ei laetus (Liber Iudicum 19, 3)

  • Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Recedant superba de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est, et ab eo ponderantur actiones. (Liber I Samuelis 2, 3)

  • Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathan colligata est animae David, et dilexit eum Ionathan quasi animam suam. (Liber I Samuelis 18, 1)

  • Quam ob rem considera et recogita quid facias, quoniam malum decretum est adversus dominum nostrum et adversus domum eius universam. Et ipse filius Belial est, ita ut nemo ei possit loqui”. (Liber I Samuelis 25, 17)

  • Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt; sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis. (Liber II Samuelis 13, 36)

  • Et filii eorum ex media parte loquebantur Azotice et nesciebant loqui Iudaice vel loquebantur iuxta linguam unius vel alterius populi. (Liber Nehemiae 13, 24)

  • Et factum est, ut desiit loqui Achior verba haec, murmuravit omnis populus, qui erat in circuitu tabernaculi. Et dixerunt magnates Holoferni et omnes, qui habitabant maritimam et Moab, ut configerent eum: (Liber Iudith 5, 22)

  • Ut autem desiit loqui, exsultavit omnis populus voce magna et dedit vocem iucunditatis in civitate sua. (Liber Iudith 14, 9)

  • Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri. (Liber Esther 8, 3)

  • “Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit? (Liber Iob 4, 2)

  • Poteram et ego similia vestri loqui, si esset anima vestra pro anima mea! Concinnarem super vos sermones et moverem caput meum super vos. (Liber Iob 16, 4)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina