Talált 70 Eredmények: mandatum

  • Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 50)

  • Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. (Evangelium secundum Ioannem 13, 34)

  • sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. (Evangelium secundum Ioannem 14, 31)

  • Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat. (Epistula ad Romanos 7, 8)

  • Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit, (Epistula ad Romanos 7, 9)

  • ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem; (Epistula ad Romanos 7, 10)

  • nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illud occidit. (Epistula ad Romanos 7, 11)

  • Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. (Epistula ad Romanos 7, 12)

  • Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. (Epistula ad Romanos 7, 13)

  • Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. (Epistula ad Romanos 13, 9)

  • Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. (Epistula I ad Corinthios 14, 37)

  • Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione, (Epistula ad Ephesios 6, 2)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina