Talált 197 Eredmények: misericordiam disciplinam

  • Non audivit vocem, non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit. (Prophetia Sophoniae 3, 2)

  • Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas. (Prophetia Sophoniae 3, 7)

  • “Haec ait Dominus exercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo; (Prophetia Zachariae 7, 9)

  • Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 7)

  • Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)

  • Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)

  • Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)

  • Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. (Evangelium secundum Lucam 1, 58)

  • ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti, (Evangelium secundum Lucam 1, 72)

  • At ille dixit: “Qui fecit misericordiam in illum”. Et ait illi Iesus: “Vade et tu fac similiter”. (Evangelium secundum Lucam 10, 37)

  • Moysi enim dicit: “Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto”. (Epistula ad Romanos 9, 15)

  • Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem, (Epistula ad Romanos 11, 30)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina