Talált 43 Eredmények: moriatur

  • “Vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero”. (Liber Deuteronomii 33, 6)

  • Quicumque contradixerit ori tuo et non oboedierit cunctis sermonibus, quos praeceperis ei, moriatur; tu tantum confortare et viriliter age”. (Liber Iosue 1, 18)

  • Et habitabit in civitate illa, donec stet ante coetum ad iudicium, causam reddens facti sui, donec moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore. Tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem suam et domum suam, de qua fugerat”. (Liber Iosue 20, 6)

  • Et dixerunt ad Ioas: “Produc filium tuum, ut moriatur, quia destruxit aram Baal et succidit palum”. (Liber Iudicum 6, 30)

  • ait: “Moriatur anima mea cum Philisthim!”. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem, quae ibi erat; multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat. (Liber Iudicum 16, 30)

  • Et dixit David: “Vivit Dominus quia Dominus percutiet eum, aut dies eius veniet, ut moriatur, aut in proelium descendens peribit. (Liber I Samuelis 26, 10)

  • et submittite duos viros filios Belial contra eum, et testimonium dicant: “Maledixisti Deum et regem”; et educite eum et lapidate, sicque moriatur”. (Liber I Regum 21, 10)

  • si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. (Liber II Paralipomenon 15, 13)

  • Dixit enim: “Ne forte moriatur, et omnibus simus derisio et opprobrium”. (Liber Thobis 8, 10)

  • Non erit ibi amplius infans dierum et senex, qui non impleat dies suos. Quoniam puer erit, qui centenarius moriatur; et, qui non attingat centum annos, maledictus erit. (Liber Isaiae 65, 20)

  • “Domine mi rex, malefecerunt viri isti omnia, quaecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame; non sunt enim panes ultra in civitate”. (Liber Ieremiae 38, 9)

  • Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens: “Tolle tecum hinc triginta viros et leva Ieremiam prophetam de lacu, antequam moriatur”. (Liber Ieremiae 38, 10)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina