Talált 199 Eredmények: mulier
At Iesus conversus et videns eam dixit: “Confide, filia; fides tua te salvam fecit”. Et salva facta est mulier ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 22)
Aliam parabolam locutus est eis: “Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 33)
Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
Tunc respondens Iesus ait illi: “O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis”. Et sanata est filia illius ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 28)
Novissime autem omnium mulier defuncta est. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 27)
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 7)
Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim (Evangelium secundum Marcum 5, 25)
Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem. (Evangelium secundum Marcum 5, 33)
Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius. (Evangelium secundum Marcum 7, 25)
Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de filia eius. (Evangelium secundum Marcum 7, 26)
et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. (Evangelium secundum Marcum 12, 22)
Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius. (Evangelium secundum Marcum 14, 3)