Talált 28 Eredmények: nescitis
“Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis Ierusalem et assumpsit regem et principes eius et adduxit eos ad semetipsum in Babylonem; (Prophetia Ezechielis 17, 12)
Respondens autem Iesus dixit: “Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?”. Dicunt ei: “Possumus”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 22)
Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 42)
Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 44)
Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 13)
Et ait illis: “Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis? (Evangelium secundum Marcum 4, 13)
Iesus autem ait eis: “Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari?”. (Evangelium secundum Marcum 10, 38)
Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit. (Evangelium secundum Marcum 13, 33)
Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane; (Evangelium secundum Marcum 13, 35)
Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare? (Evangelium secundum Lucam 12, 56)
Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. (Evangelium secundum Ioannem 4, 22)
Ille autem dixit eis: “Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 32)