Talált 149 Eredmények: nimis
Dixitque pharao: “Multus nimis iam est populus terrae; videtis quod turba succreverit; quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?”. (Liber Exodus 5, 5)
En pluam cras, hac ipsa hora, grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die, qua fundata est, usque in praesens tempus. (Liber Exodus 9, 18)
Egressusque Moyses a pharaone ex urbe tetendit manus ad Dominum; et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra effundebatur pluvia super terram. 34 Videns autem pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua, auxit peccatum; 35 et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis; nec dimisit filios Israel, sicut dixerat Dominus per manum Moysi. (Liber Exodus 9, 33)
Descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes: "Egredere tu et omnis populus, qui sequitur te". Post haec egrediar”. Et exivit a pharaone iratus nimis. (Liber Exodus 11, 8)
Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta, animantia multa nimis. (Liber Exodus 12, 38)
Non possum ego solus sustinere omnem hunc populum, quia nimis gravis est mihi. (Liber Numeri 11, 14)
Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat huiuscemodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis. (Liber Numeri 11, 33)
Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis. (Liber Numeri 14, 39)
Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quae est in litore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis; (Liber Iosue 11, 4)
obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis. (Liber Iudicum 3, 17)
in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque est Israel nimis. (Liber Iudicum 10, 9)
Percussitque eos ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abelcharmim plaga magna nimis; humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel. (Liber Iudicum 11, 33)