Talált 229 Eredmények: nolite

  • Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae irati sunt mihi; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. (Canticum Canticorum 1, 6)

  • Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum, (Liber Sapientiae 1, 12)

  • Clamabit in die illa dicens: “Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum; nolite constituere me principem populi”. (Liber Isaiae 3, 7)

  • Et dixit: “Vade, et dices populo huic: “Audientes audite et nolite intellegere, et videntes videte et nolite cognoscere”. (Liber Isaiae 6, 9)

  • Propterea dixi: “Recedite a me, amare flebo; nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filiae populi mei”. (Liber Isaiae 22, 4)

  • Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; decretum enim destructionis audivi a Domino, Deo exercituum, super universam terram. (Liber Isaiae 28, 22)

  • qui dicunt videntibus: “Nolite videre” et aspicientibus: “Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt; loquimini nobis placentia, aspicite nobis illusiones. (Liber Isaiae 30, 10)

  • Dicite pusillanimis: “Confortamini, nolite timere! Ecce Deus vester, ultio veniet, retributio Dei; ipse veniet et salvabit vos”. (Liber Isaiae 35, 4)

  • Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me; et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam de cisterna sua, (Liber Isaiae 36, 16)

  • Nolite timere neque conturbemini; nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi? Vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me aut Petra, quam ego non noverim?”. (Liber Isaiae 44, 8)

  • Audite me, qui scitis iustitiam, popule, in cuius corde est lex mea: nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis. (Liber Isaiae 51, 7)

  • Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio eius, mundamini, qui fertis vasa Domini. (Liber Isaiae 52, 11)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina