Talált 164 Eredmények: noster
Quod si dixeritis: “Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia?”, dices ad eos: “Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra”. (Liber Ieremiae 5, 19)
“Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino. (Liber Ieremiae 8, 14)
Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant, aut caeli possunt dare imbres? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectamus? Tu enim fecisti omnia haec. (Liber Ieremiae 14, 22)
Qui responderunt: “Non bibemus vinum, quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens: “Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum (Liber Ieremiae 35, 6)
sed habitavimus in tabernaculis; et oboedientes fecimus iuxta omnia, quae praecepit nobis Ionadab pater noster. (Liber Ieremiae 35, 10)
quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: “Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia, quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus”. (Liber Ieremiae 42, 20)
dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Ieremiam: “Mendacium tu loqueris; non misit te Dominus Deus noster dicens: “Ne ingrediamini Aegyptum, ut illic peregrinemini”, (Liber Ieremiae 43, 2)
SADE. Insidiati sunt vestigiis nostris, ne iremus per plateas nostras. “Appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster”. (Lamentationes 4, 18)
Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster. (Lamentationes 5, 15)
peccavimus, impie fecimus, inique egimus, Domine Deus noster, in omnibus iustificationibus tuis. (Liber Baruch 2, 12)
ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel et super genus eius. (Liber Baruch 2, 15)
Quia non in iustificationibus patrum nostrorum et regum nostrorum nos prosternimus preces nostras ante faciem tuam, Domine Deus noster; (Liber Baruch 2, 19)