Talált 1208 Eredmények: novam caelum et novam terram
omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”. (Actus Apostolorum 26, 14)
Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant; sinum vero quendam considerabant habentem litus, in quem cogitabant, si possent, eicere navem. (Actus Apostolorum 27, 39)
centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio iussitque eos, qui possent natare, mittere se primos et ad terram exire (Actus Apostolorum 27, 43)
et ceteros, quosdam in tabulis, quosdam vero super ea, quae de navi essent; et sic factum est ut omnes evaderent ad terram. (Actus Apostolorum 27, 44)
Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram”. (Epistula ad Romanos 9, 28)
Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere; (Epistula ad Romanos 10, 6)
Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. (Epistula ad Romanos 10, 18)
Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit — raptum eiusmodi usque ad tertium caelum. (Epistula II ad Corinthios 12, 2)
ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. (Epistula ad Ephesios 6, 3)
quae sursum sunt sapite, non quae supra terram. (Epistula ad Colossenses 3, 2)
Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, (Epistula ad Colossenses 3, 5)
et: “Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. (Epistula ad Hebraeos 1, 10)