Talált 52 Eredmények: novam principio Dei

  • Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte, quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israel. (Liber Ieremiae 7, 12)

  • Solium gloriae, altitudo a principio, locus sanctificationis nostrae! (Liber Ieremiae 17, 12)

  • In principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iudae factum est verbum istud a Domino dicens: (Liber Ieremiae 26, 1)

  • In principio regni Sedeciae filii Iosiae regis Iudae factum est verbum istud ad Ieremiam a Domino dicens: (Liber Ieremiae 27, 1)

  • Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Iudae, in anno quarto in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens: (Liber Ieremiae 28, 1)

  • Et erunt filii eius sicut a principio, et coetus eius coram me permanebit, et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum. (Liber Ieremiae 30, 20)

  • et convertam sortem Iudae et sortem Israel et aedificabo eos sicut a principio. (Liber Ieremiae 33, 7)

  • vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: “Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia eius”; et portantium vota in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut a principio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 33, 11)

  • Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam super Elam, in principio regni Sedeciae regis Iudae, dicens: (Liber Ieremiae 49, 34)

  • COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)

  • Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros sicut a principio. (Lamentationes 5, 21)

  • Et replebo vos hominibus et iumentis, et multiplicabuntur et crescent; et habitari vos faciam, sicut a principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 36, 11)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina