Talált 233 Eredmények: novum caelum
Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas, quibus non est impositum iugum, iungite in plaustro; et recludite vitulos earum domi. (Liber I Samuelis 6, 7)
Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in colle. Oza autem et Ahio filii Abinadab minabant plaustrum: (Liber II Samuelis 6, 3)
Accidit autem, ut occurreret Absalom servis David sedens mulo; cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput eius quercui, et mansit suspensus inter caelum et terram; mulus, cui insederat, pertransivit. (Liber II Samuelis 18, 9)
Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu omnis ecclesiae Israel et expandit manus suas in caelum (Liber I Regum 8, 22)
Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi! (Liber I Regum 8, 27)
Si clausum fuerit caelum et non pluerit propter peccata eorum, et oraverint in loco isto confessi nomini tuo et a peccatis suis conversi propter afflictionem suam, (Liber I Regum 8, 35)
Factum est autem cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini; utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat in caelum. (Liber I Regum 8, 54)
Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus erat, scidit in duodecim partes (Liber I Regum 11, 30)
Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbi nem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis; (Liber II Regum 2, 1)
Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in caelum. (Liber II Regum 2, 11)
At ille ait: “Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal”. Qui cum attulissent, (Liber II Regum 2, 20)
Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: “Da populo, ut comedat”. (Liber II Regum 4, 42)