Talált 387 Eredmények: novum spiritus

  • At ille ait: “Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal”. Qui cum attulissent, (Liber II Regum 2, 20)

  • Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: “Da populo, ut comedat”. (Liber II Regum 4, 42)

  • Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: “Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai! Pax, pax tibi et pax adiutoribus tuis; te enim adiuvat Deus tuus”. Suscepit ergo eos David et constituit principes turmae. (Liber I Paralipomenon 12, 19)

  • Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Abinadab. Oza autem et Ahio minabant plaustrum. (Liber I Paralipomenon 13, 7)

  • necnon et cibaria mensae eius et sessionem servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum et victimas, quas immolabat in domo Domini, non erat prae stupore ultra in ea spiritus. (Liber II Paralipomenon 9, 4)

  • processit spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam eum”. Cui Dominus: “In quo, inquit, decipies?”. (Liber II Paralipomenon 18, 20)

  • At ille respondit: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Dixitque Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”. (Liber II Paralipomenon 18, 21)

  • Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeae maxillam et ait: “Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?”. (Liber II Paralipomenon 18, 23)

  • Cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iudae et Ierusalem in domo Domini ante atrium novum, (Liber II Paralipomenon 20, 5)

  • Erat autem Iahaziel filius Zachariae filii Banaiae filii Iehiel filii Matthaniae Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini in medio congregationis, (Liber II Paralipomenon 20, 14)

  • Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: “Haec dicit Deus: Quare transgredimini praecepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos”. (Liber II Paralipomenon 24, 20)

  • Et dixit illi: “Cor et iecur piscis fumiga coram viro aut muliere, qui occursum daemonii aut spiritus nequissimi habet, et fugiet ab illo omnis occursus, et ne maneant cum illo in aeternum. (Liber Thobis 6, 8)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina