Talált 83 Eredmények: numerus

  • Et multa mixtura sicut locusta convenerunt cum eis et sicut arena terrae; non enim erat numerus prae multitudine eorum. (Liber Iudith 2, 20)

  • Et descenderunt in Aegyptum — cooperuerat enim fames faciem terrae Chanaan — et commorati sunt ibi, usquedum enutriti sunt et facti sunt ibi in multitudinem magnam, nec erat numerus generis eorum. (Liber Iudith 5, 10)

  • Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est. (Liber Esther 9, 11)

  • Qui facit magna et incomprehensibilia et mirabilia, quorum non est numerus. (Liber Iob 9, 10)

  • Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit, (Liber Iob 14, 5)

  • Cunctis diebus suis impius cruciatur, et numerus annorum incertus est tyranno. (Liber Iob 15, 20)

  • Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium eius recidetur? (Liber Iob 21, 21)

  • Numquid est numerus militum eius? Et super quem non surget lumen illius? (Liber Iob 25, 3)

  • Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum eius inaestimabilis. (Liber Iob 36, 26)

  • Novisti, nam tunc natus eras, et numerus dierum tuorum multus! (Liber Iob 38, 21)

  • quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui videre. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. (Liber Psalmorum 40, 13)

  • Hoc mare magnum et spatiosum et latum: illic reptilia, quorum non est numerus, animalia pusilla cum magnis; (Liber Psalmorum 104, 25)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina