Talált 397 Eredmények: numquid
An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? (Epistula I ad Corinthios 10, 22)
Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo! (Epistula I ad Corinthios 11, 22)
Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes? (Epistula I ad Corinthios 12, 29)
Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur? (Epistula I ad Corinthios 12, 30)
Cum hoc ergo voluissem, numquid levitate usus sum? Aut, quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me “Est, est” et “Non, non”? (Epistula II ad Corinthios 1, 17)
Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus, sicut quidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis? (Epistula II ad Corinthios 3, 1)
Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis? (Epistula II ad Corinthios 11, 7)
Numquid per aliquem eorum, quos misi ad vos, circumveni vos? (Epistula II ad Corinthios 12, 17)
Rogavi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis? (Epistula II ad Corinthios 12, 18)
Quodsi quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit! (Epistula ad Galatas 2, 17)
Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? (Epistula Iacobi 2, 14)
Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? (Epistula Iacobi 3, 11)