Talált 66 Eredmények: oleum

  • Et panem meum, quem dedi tibi, similam et oleum et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis, et factum est, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 19)

  • Iuda et terra Israel ipsi institores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunt tibi in commutationem. (Prophetia Ezechielis 27, 17)

  • tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 14)

  • Facient agnum et oblationem et oleum mane mane, holocaustum sempiternum. (Prophetia Ezechielis 46, 15)

  • Dixit ergo puellis: “Afferte mihi oleum et smegmata et ostia pomerii claudite, ut laver”. (Prophetia Danielis 13, 17)

  • quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: “Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum”. (Prophetia Osee 2, 7)

  • Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal. (Prophetia Osee 2, 10)

  • et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient Iezrahel. (Prophetia Osee 2, 24)

  • Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert. (Prophetia Osee 12, 2)

  • Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum. (Prophetia Ioel 1, 10)

  • Et respondit Dominus et dixit populo suo: “Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. (Prophetia Ioel 2, 19)

  • Et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et, quaecumque profert humus, et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum”. (Prophetia Aggaei 1, 11)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina