Talált 963 Eredmények: omnia

  • et procidi ante Dominum, sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra, quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis; (Liber Deuteronomii 9, 18)

  • En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli, terra et omnia, quae in ea sunt; (Liber Deuteronomii 10, 14)

  • Oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna, quae fecit, (Liber Deuteronomii 11, 7)

  • Si enim custodieritis omnia mandata haec, quae ego praecipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adhaerentes ei, (Liber Deuteronomii 11, 22)

  • Videte ergo ut impleatis omnia praecepta atque iudicia, quae ego hodie ponam in conspectu vestro. (Liber Deuteronomii 11, 32)

  • Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum. (Liber Deuteronomii 12, 2)

  • Non facietis secundum omnia, quae nos hic facimus hodie, singuli, quod sibi rectum videtur; (Liber Deuteronomii 12, 8)

  • in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut habitet nomen eius in eo. Illuc omnia, quae praecipio, conferetis: holocausta et hostias ac decimas et donaria manuum vestrarum et, quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis Domino. (Liber Deuteronomii 12, 11)

  • Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui, primogenita armentorum et pecorum et omnia, quae voveris et sponte offerre volueris, et primitiva manuum tuarum. (Liber Deuteronomii 12, 17)

  • Observa et audi omnia, quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris, quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 12, 28)

  • percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam ac omnia, quae in illa sunt. (Liber Deuteronomii 13, 16)

  • quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 13, 19)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina