Talált 1242 Eredmények: ope

  • Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum. (Liber Exodus 23, 24)

  • Cumque ascendisset Moyses in montem, operuit nubes montem; (Liber Exodus 24, 15)

  • Facies quoque vectes de lignis acaciae et operies eos auro; (Liber Exodus 25, 13)

  • Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium, (Liber Exodus 25, 20)

  • quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi. (Liber Exodus 25, 21)

  • Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies. (Liber Exodus 26, 1)

  • Quod autem superfuerit in sagis, quae parantur tecto, id est unum sagum, quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora habitaculi; (Liber Exodus 26, 12)

  • Facies et operimentum aliud pro tabernaculo de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de pellibus delphini. (Liber Exodus 26, 14)

  • Ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos, per quos vectes tabulata contineant, quos operies laminis aureis. (Liber Exodus 26, 29)

  • Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, opere polymito, cum cherubim intextis. (Liber Exodus 26, 31)

  • Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii. (Liber Exodus 26, 36)

  • Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere. (Liber Exodus 27, 2)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina