Talált 240 Eredmények: pactum aqua
Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit: e mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de fluctu violento, (Liber Sapientiae 19, 7)
Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur. (Liber Sapientiae 19, 20)
Ignem ardentem exstinguit aqua, sic eleemosyna expiat peccata. (Liber Ecclesiasticus 3, 33)
Cibabit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum, et firmabitur in illa et non flectetur (Liber Ecclesiasticus 15, 3)
Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet pharetram, donec deficiat. (Liber Ecclesiasticus 26, 15)
Initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem. (Liber Ecclesiasticus 29, 28)
Nonne a ligno indulcata est aqua amara, (Liber Ecclesiasticus 38, 5)
In verbo eius stetit aqua sicut congeries, et in sermone oris illius exceptoria aquarum; (Liber Ecclesiasticus 39, 22)
Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum: (Liber Ecclesiasticus 39, 31)
Frigidus ventus aquilo flabit, et gelabit crystallus super aquam; super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aqua. (Liber Ecclesiasticus 43, 22)
Argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua; (Liber Isaiae 1, 22)
Nam eritis velut quercus, defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua; (Liber Isaiae 1, 30)