Talált 167 Eredmények: patres

  • Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, qui domum hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem. (Liber Esdrae 5, 12)

  • Ipsi vero patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua. (Liber Nehemiae 9, 16)

  • Nunc itaque, Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne parvipendas omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros et principes nostros et sacerdotes nostros et prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regum Assyriae usque in diem hanc. (Liber Nehemiae 9, 32)

  • Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non attenderunt mandata tua et testimonia tua, quae testificatus es in eis. (Liber Nehemiae 9, 34)

  • Numquid non haec fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc? Et vos additis iracundiam super Israel profanando sabbatum!”. (Liber Nehemiae 13, 18)

  • Attende tibi, fili, ab omni fornicatione. Uxorem primum accipe ex semine parentum tuorum et noli sumere uxorem alienam, quae non est ex tribu patris tui, quoniam filii prophetarum sumus: Noe et Abraham et Isaac et Iacob patres nostri a saeculo. Rememorare, fili, quoniam hi omnes acceperunt uxores ex semine patrum suorum et benedicti sunt in filiis suis, et semen illorum possidebit hereditatem terrae. (Liber Thobis 4, 12)

  • pro quibus traditi sunt in gladium et in rapinam patres nostri et ceciderunt casum magnum ante conspectum inimicorum nostrorum. (Liber Iudith 8, 19)

  • Praeter haec omnia gratias agamus Domino Deo nostro, qui tentat nos sicut et patres nostros. (Liber Iudith 8, 25)

  • quod sapientes confitentur, et non celaverunt eos patres eorum: (Liber Iob 15, 18)

  • Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei; (Liber Iob 30, 1)

  • In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos; (Liber Psalmorum 22, 5)

  • Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei. (Liber Psalmorum 39, 13)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina