Talált 74 Eredmények: pharaonis

  • Filia autem pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei; tunc aedificavit Mello. (Liber I Regum 9, 24)

  • Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque pharaonis et Moabitidas et Ammonitidas, Idumaeas et Sidonias et Hetthaeas, (Liber I Regum 11, 1)

  • Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium et ablactavit eum Taphnes in domo pharaonis, eratque Genubath habitans apud pharaonem cum filiis eius. (Liber I Regum 11, 20)

  • Factum est enim hoc, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu pharaonis regis Aegypti: coluerunt deos alienos. (Liber II Regum 17, 7)

  • Argentum autem et aurum dedit Ioachim pharaoni, cum indixisset terrae, ut conferretur argentum iuxta praeceptum pharaonis; et secundum uniuscuiusque aestimationem exegit tam argentum quam aurum de populo terrae, ut daret pharaoni Nechao. (Liber II Regum 23, 35)

  • (18a) Hi autem sunt filii Bethiae filiae pharaonis, quam accepit Mered: (18b) peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Socho et Iecuthiel patrem Zanoa. (Liber I Paralipomenon 4, 18)

  • Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei; dixit enim rex: “Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini”. (Liber II Paralipomenon 8, 11)

  • Equae in curribus pharaonis assimilavi te, amica mea. (Canticum Canticorum 1, 9)

  • Omni misericordiae erit merces: unusquisque secundum meritum operum suorum inveniet coram se et secundum intellectum peregrinationis ipsius. Dominus induravit cor pharaonis, ne agnosceret illum, ut opera sua innotescerent sub caelo. Misericordia eius apparuit omnibus creaturis eius, lucem suam et tenebras dispertiit filiis hominum. (Liber Ecclesiasticus 16, 15)

  • Quam stulti principes Taneos! Sapientes consiliarii pharaonis dederunt consilium insipiens; quomodo dicetis pharaoni: “Filius sapientium ego, filius regum antiquorum”? (Liber Isaiae 19, 11)

  • Qui ambulatis, ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine pharaonis et habentes fiduciam in umbra Aegypti. (Liber Isaiae 30, 2)

  • Et erit vobis fortitudo pharaonis in confusionem, et fiducia sub umbra Aegypti in ignominiam. (Liber Isaiae 30, 3)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina