Talált 1134 Eredmények: pot

  • Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, (Epistula ad Colossenses 2, 16)

  • non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 9)

  • Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo. (Epistula I ad Timotheum 5, 4)

  • quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium, (Epistula I ad Timotheum 6, 15)

  • qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)

  • Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. (Epistula II ad Timotheum 1, 12)

  • si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest. (Epistula II ad Timotheum 2, 13)

  • amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere. (Epistula ad Titum 1, 9)

  • Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse, (Epistula ad Titum 3, 1)

  • Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem. (Epistula ad Hebraeos 3, 19)

  • unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis. (Epistula ad Hebraeos 7, 25)

  • solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita. (Epistula ad Hebraeos 9, 10)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina