Talált 129 Eredmények: potens fortis
Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis, (Epistula ad Ephesios 3, 20)
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium, (Epistula I ad Timotheum 6, 15)
Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. (Epistula II ad Timotheum 1, 12)
amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere. (Epistula ad Titum 1, 9)
arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit. (Epistula ad Hebraeos 11, 19)
In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus. (Epistula Iacobi 3, 2)
ideo in una die venient plagae eius, mors et luctus et fames, et igne comburetur, quia fortis est Dominus Deus, qui iudicavit illam”. (Apocalypsis Ioannis 18, 8)
longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes: “Vae, vae, civitas illa magna, Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum!”. (Apocalypsis Ioannis 18, 10)
Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens: “Impetu sic mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenietur. (Apocalypsis Ioannis 18, 21)