Talált 195 Eredmények: praecepit

  • Praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos praecepit filiis suis, ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia oboedierunt praecepto patris sui; ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens, et non oboedistis mihi. (Liber Ieremiae 35, 14)

  • Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: “Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa, quae praecepit vobis, (Liber Ieremiae 35, 18)

  • Et praecepit Ieremias Baruch dicens: “Ego impeditus sum nec valeo ingredi domum Domini. (Liber Ieremiae 36, 5)

  • Et praecepit rex Ierameel filio regis et Saraiae filio Azriel et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam et Ieremiam prophetam; abscondit autem eos Dominus. (Liber Ieremiae 36, 26)

  • Praecepit ergo rex Sedecias, ut traderetur Ieremias in vestibulo custodiae, et daretur ei torta panis cotidie ex vico Pistorum, donec consumerentur omnes panes de civitate. Et mansit Ieremias in vestibulo custodiae. (Liber Ieremiae 37, 21)

  • Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens: “Tolle tecum hinc triginta viros et leva Ieremiam prophetam de lacu, antequam moriatur”. (Liber Ieremiae 38, 10)

  • Verbum, quod praecepit Ieremias propheta Saraiae filio Neriae filii Maasiae, cum pergeret cum Sedecia rege Iudae in Babylonem in anno quarto regni eius; Saraias autem erat princeps, qui mansionibus praeerat. (Liber Ieremiae 51, 59)

  • Praecepit autem rex, ut convocarentur harioli et magi et malefici et Chaldaei et indicarent regi somnia sua; qui cum venissent, steterunt coram rege. (Prophetia Danielis 2, 2)

  • Quo audito, rex in furore et in ira magna praecepit, ut perirent omnes sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 12)

  • Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danielem adoravit et hostias et incensum praecepit, ut sacrificarent ei. (Prophetia Danielis 2, 46)

  • Tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit, ut adducerentur Sedrac, Misac et Abdenago; tunc viri illi adducti sunt in conspectu regis. (Prophetia Danielis 3, 13)

  • Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sedrac, Misac et Abdenago; et respondens praecepit, ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat; (Prophetia Danielis 3, 19)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina