Talált 1200 Eredmények: promissa terra

  • et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum, (Actus Apostolorum 13, 19)

  • Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: “Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere!”. (Actus Apostolorum 22, 22)

  • Dicit enim Scriptura pharaoni: “In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra”. (Epistula ad Romanos 9, 17)

  • Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, si quidem sunt dii multi et domini multi, (Epistula I ad Corinthios 8, 5)

  • Domini enim est terra, et plenitudo eius. (Epistula I ad Corinthios 10, 26)

  • Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo. (Epistula I ad Corinthios 15, 47)

  • Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. (Epistula ad Galatas 3, 21)

  • in dispensationem plenitudinis temporum: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso; (Epistula ad Ephesios 1, 10)

  • ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, (Epistula ad Ephesios 3, 15)

  • quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt, (Epistula ad Colossenses 1, 16)

  • Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam opportunam illis, propter quos et colitur, accipit benedictionem a Deo; (Epistula ad Hebraeos 6, 7)

  • non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. (Epistula ad Hebraeos 8, 9)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina