Talált 1210 Eredmények: promissionem Dei ingressus in terram promissam

  • Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan. (Liber Genesis 12, 5)

  • Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra. (Liber Genesis 12, 6)

  • Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. (Liber Genesis 12, 7)

  • Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis, (Liber Genesis 12, 14)

  • omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum; (Liber Genesis 13, 15)

  • Surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua, quia tibi daturus sum eam”. (Liber Genesis 13, 17)

  • benedixit ei et ait: “Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram (Liber Genesis 14, 19)

  • Dixitque ad eum: “Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam”. (Liber Genesis 15, 7)

  • In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten, (Liber Genesis 15, 18)

  • Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam. (Liber Genesis 16, 4)

  • Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”. (Liber Genesis 17, 8)

  • Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram (Liber Genesis 18, 2)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina