Talált 67 Eredmények: prope
Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas. (Liber Psalmorum 119, 151)
COPH. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. (Liber Psalmorum 145, 18)
Et processerunt cum universa virtute sua; et venerunt et applicaverunt prope Emmaus in terra campestri. (Liber I Maccabaeorum 3, 40)
et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte, sed state nunc contra inimicos nostros et expugnate eos et post haec accipite spolia confidenter”. (Liber I Maccabaeorum 4, 18)
cum amicis autem suis et, qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam; et obtinuerunt reges, qui prope et qui longe erant; et, quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos; (Liber I Maccabaeorum 8, 12)
Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans. (Liber II Maccabaeorum 11, 8)
qui transit per plateam iuxta angulum et prope viam domus illius graditur (Liber Proverbiorum 7, 8)
Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet. (Liber Isaiae 13, 6)
et respondebunt ibi hyaenae in aedibus eius, et thoes in delubris voluptatis. Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. (Liber Isaiae 13, 22)
Quae mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas: “Ite, nuntii veloces, ad gentem proceram et lucidam, ad populum terribilem, prope et procul, gentem robustam et conculcantem, cuius flumina scindunt terram”. (Liber Isaiae 18, 2)
In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo procero et lucido, a populo terribili, prope et procul, a gente robusta et conculcante, cuius terram flumina scindunt, ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion. (Liber Isaiae 18, 7)
Prope feci iustitiam meam, non elongabitur; et salus mea non morabitur: et dabo in Sion salutem et Israeli gloriam meam. (Liber Isaiae 46, 13)