Talált 341 Eredmények: purus corde
Nonne ipsi docebunt te, loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia? (Liber Iob 8, 10)
Sapiens corde est et fortis robore; quis restitit ei, et pacem habuit? (Liber Iob 9, 4)
Licet haec celes in corde tuo, tamen scio haec in animo tuo versari. (Liber Iob 10, 13)
Dixisti enim: “Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo”. (Liber Iob 11, 4)
Suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo. (Liber Iob 22, 22)
Ex recto corde sermones mei sunt, et sententiam puram labia mea loquentur. (Liber Iob 33, 3)
Impii corde sibi reponent iram Dei neque clamabunt, cum vincti fuerint. (Liber Iob 36, 13)
Ideo timebunt eum homines, non contemplabitur omnes, qui sibi videntur corde sapientes”. (Liber Iob 37, 24)
Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? (Liber Psalmorum 4, 3)
Maiorem dedisti laetitiam in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum. (Liber Psalmorum 4, 8)
Adiutorium meum apud Deum, qui salvos facit rectos corde. (Liber Psalmorum 7, 11)
ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. (Liber Psalmorum 9, 2)