Talált 198 Eredmények: quantum sapientia

  • et crevi, supergressus sum omnes, qui ante me fuerunt in Ierusalem; sapientia quoque mea perseveravit mecum. (Liber Ecclesiastes 2, 9)

  • Et vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum lux praecedit tenebras. (Liber Ecclesiastes 2, 13)

  • Nam est qui laborat in sapientia et doctrina et sollicitudine, et homini, qui non laboraverit, dabit portionem suam; et hoc ergo vanitas et magnum malum. (Liber Ecclesiastes 2, 21)

  • Ne dicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt?”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc. (Liber Ecclesiastes 7, 10)

  • Bona est sapientia cum divitiis et prodest videntibus solem. (Liber Ecclesiastes 7, 11)

  • Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo. (Liber Ecclesiastes 7, 12)

  • Sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis. (Liber Ecclesiastes 7, 19)

  • Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “Sapiens efficiar”. (Liber Ecclesiastes 7, 23)

  • Quis talis, ut sapiens est? Et quis cognovit solutionem re rum? Sapientia hominis illuminat vultum eius, et durities faciei illius commutatur. (Liber Ecclesiastes 8, 1)

  • Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)

  • Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine, sed sapientia pauperis contemnitur, et verba eius non sunt audita. (Liber Ecclesiastes 9, 16)

  • Melior est sapientia quam arma bellica; sed unus, qui peccaverit, multa bona perdet. (Liber Ecclesiastes 9, 18)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina