Talált 20258 Eredmények: re

  • In principio creavit Deus caelum et terram. (Liber Genesis 1, 1)

  • Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas. (Liber Genesis 1, 2)

  • Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus. (Liber Genesis 1, 5)

  • Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus. (Liber Genesis 1, 8)

  • Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita. (Liber Genesis 1, 9)

  • Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 10)

  • Et ait Deus: “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram”. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 11)

  • Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 12)

  • Et factum est vespere et mane, dies tertius. (Liber Genesis 1, 13)

  • Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas. (Liber Genesis 1, 16)

  • Et posuit eas Deus in firmamento caeli, ut lucerent super terram (Liber Genesis 1, 17)

  • et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 18)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina