Talált 24 Eredmények: remansit

  • Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla”. Cui Iosaphat ait: “Ne loquaris ita, rex”. (Liber I Regum 22, 8)

  • Iratusque est Dominus vehementer Israel et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iudae tantummodo. (Liber II Regum 17, 18)

  • et ascenderunt in terram Iudae et irruperunt in eam diripueruntque cunctam substantiam, quae inventa est in domo regis, insuper et filios eius et uxores, nec remansit ei filius nisi Ioachaz, qui minimus natu erat. (Liber II Paralipomenon 21, 17)

  • Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit. (Liber Psalmorum 106, 11)

  • Et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum magnum in Ioppen et, eiectis his, qui erant in ea, remansit illic in ea. (Liber I Maccabaeorum 13, 11)

  • Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me usque ad dissipationem, nec habui quidquam virium. (Prophetia Danielis 10, 8)

  • Et ecce quasi similitudo filiorum hominis tetigit labia mea; et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: “Domine mi, in visione angustiae venerunt super me, et nihil in me remansit virium. (Prophetia Danielis 10, 16)

  • Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum hoc domino meo? Nihil enim in me remansit virium, et halitus meus non remansit in me”. (Prophetia Danielis 10, 17)

  • consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. (Evangelium secundum Lucam 2, 43)

  • Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. (Evangelium secundum Ioannem 8, 9)

  • Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. (Actus Apostolorum 19, 22)

  • Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. (Epistula II ad Timotheum 4, 20)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina