Talált 6 Eredmények: respiciet
Fortasse respiciet Dominus afflictionem meam et reddet mihi bonum pro maledictione hac hodierna”. (Liber II Samuelis 16, 12)
Asperge fel piscis in oculis eius; et detrahet medicamentum et decoriabit albugines de oculis eius. Et respiciet pater tuus et videbit lumen”. (Liber Thobis 11, 8)
Qui plantavit aurem, non audiet, aut qui finxit oculum, non respiciet? (Liber Psalmorum 94, 9)
Ne dicas: “In multitudine munerum meorum respiciet Deus et, offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet”. (Liber Ecclesiasticus 7, 11)
Stultus a fenestra respiciet in domum, vir autem eruditus foris stabit. (Liber Ecclesiasticus 21, 26)
et non attendet ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti eius; non respiciet lucos et thymiateria. (Liber Isaiae 17, 8)