Talált 1461 Eredmények: rex
Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “Numquam sic vidimus!”. (Evangelium secundum Marcum 2, 12)
Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet. (Evangelium secundum Marcum 3, 26)
Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens; (Evangelium secundum Marcum 5, 11)
Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari. (Evangelium secundum Marcum 5, 13)
Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno. (Evangelium secundum Marcum 5, 42)
Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo”. (Evangelium secundum Marcum 6, 14)
Quo audito, Herodes aiebat: “Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit!”. (Evangelium secundum Marcum 6, 16)
cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “Pete a me, quod vis, et dabo tibi”. (Evangelium secundum Marcum 6, 22)
Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere; (Evangelium secundum Marcum 6, 26)
et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere (Evangelium secundum Marcum 6, 27)
Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. (Evangelium secundum Marcum 9, 9)
Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit. (Evangelium secundum Marcum 9, 27)