Talált 11 Eredmények: roboris

  • Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium roboris mei; prior in dignitate, maior in robore! (Liber Genesis 49, 3)

  • sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de cunctis, quae habuerit, duplicia; iste est enim principium roboris eius, et huic debentur primogenita. (Liber Deuteronomii 21, 17)

  • In multitudine roboris tenent vestimentum meum et quasi capitio tunicae succinxerunt me. (Liber Iob 30, 18)

  • Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia? Et omnes conatus roboris? (Liber Iob 36, 19)

  • Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham. (Liber Psalmorum 78, 51)

  • Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis roboris eorum. (Liber Psalmorum 105, 36)

  • Substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus excelsus in cogitatione eius. (Liber Proverbiorum 18, 11)

  • Super scutum roboris et super lanceam ponderis adversus inimicum tuum pugnabit pro te. (Liber Ecclesiasticus 29, 18)

  • Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit haec? Qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum deest. (Liber Isaiae 40, 26)

  • Et evulsa est in ira in terramque proiecta, et ventus urens siccavit fructum eius; abrepta et arefacta est virga roboris eius, ignis comedit eam. (Prophetia Ezechielis 19, 12)

  • Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam roboris vestri et delicias oculorum vestrorum et sollicitudinem animae vestrae. Filii vestri et filiae, quas reliquistis, gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 24, 21)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina