Talált 280 Eredmények: sacrificium pro peccato
Et, facta viritim collatione ad duo milia drachmas argenti, misit Hierosolymam offerri pro peccatis sacrificium, valde bene et honeste de resurrectione cogitans. (Liber II Maccabaeorum 12, 43)
sancta et pia cogitatio. Unde pro defunctis expiationem fecit, ut a peccato solverentur. (Liber II Maccabaeorum 12, 46)
commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem; (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
Quis potest dicere: “Mundavi cor meum, purus sum a peccato”? (Liber Proverbiorum 20, 9)
In peccato vir iniquus irretitur laqueo, et iustus exsultabit atque gaudebit. (Liber Proverbiorum 29, 6)
Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccato liberavit eum; (Liber Sapientiae 10, 13)
Non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te omni homini pro peccato. (Liber Ecclesiasticus 4, 31)
De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
et armum in oblationem et sacrificium sanctificationis et primitias sanctorum. (Liber Ecclesiasticus 7, 35)
Ne despicias hominem avertentem se a peccato neque improperes ei; memento quoniam omnes in correptione sumus. (Liber Ecclesiasticus 8, 6)
Sicut enim servus exquisitus assidue livore carere non poterit, sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. (Liber Ecclesiasticus 23, 11)
Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. (Liber Ecclesiasticus 34, 24)