Talált 21 Eredmények: salvator
Et dixit: “Verumtamen populus meus est, filii, qui non deludent”; et factus est eis salvator. (Liber Isaiae 63, 8)
Exspectatio Israel, salvator eius in tempore tribulationis, quare quasi peregrinus es in terra et quasi viator declinans ad pernoctandum? (Liber Ieremiae 14, 8)
ipse liberator atque salvator et faciens signa et mirabilia in caelo et in terra. Liberavit autem Danielem de manu leonum”. (Prophetia Danielis 6, 28)
“Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. (Prophetia Osee 13, 4)
Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae. (Prophetia Zachariae 9, 9)
quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. (Evangelium secundum Lucam 2, 11)
et mulieri dicebant: “Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi!”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 42)
quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis. (Epistula ad Ephesios 5, 23)
in hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium. (Epistula I ad Timotheum 4, 10)