Talált 1180 Eredmények: sem
in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel. (Epistula ad Hebraeos 10, 10)
Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei, (Epistula ad Hebraeos 10, 12)
una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur. (Epistula ad Hebraeos 10, 14)
Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat; (Epistula ad Hebraeos 11, 11)
ad quem dictum erat: “In Isaac vocabitur tibi semen”, (Epistula ad Hebraeos 11, 18)
Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. (Epistula ad Hebraeos 12, 3)
cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens: “Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum”. (Epistula ad Hebraeos 12, 26)
Hoc autem “adhuc semel” declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quae sunt immobilia. (Epistula ad Hebraeos 12, 27)
Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius. (Epistula ad Hebraeos 13, 15)
Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. (Epistula Iacobi 2, 17)
fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem. (Epistula Iacobi 3, 18)
renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens: (Epistula I Petri 1, 23)