Talált 39 Eredmények: semini
Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et semini eius per successiones”. (Liber Exodus 30, 21)
Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper"”. (Liber Exodus 32, 13)
Locutusque est Dominus ad Moysen: “Vade, ascende de loco isto, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram, quam iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam. (Liber Exodus 33, 1)
et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel”. (Liber Numeri 25, 13)
En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”. (Liber Deuteronomii 1, 8)
multoque in ea vivatis tempore, quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum, lacte et melle manantem. (Liber Deuteronomii 11, 9)
Dixitque Dominus ad eum: “Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam”. (Liber Deuteronomii 34, 4)
Magnificat salutes regis sui et facit misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum”. (Liber II Samuelis 22, 51)
Et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum; David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino”. (Liber I Regum 2, 33)
Sed et lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo in sempiternum”. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix. (Liber II Regum 5, 27)
Nonne tu, Deus noster, expulisti habitatores terrae huius coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum? (Liber II Paralipomenon 20, 7)
Et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo foedus, ut dares terram Chananaei, Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Iebusaei et Gergesaei, nempe ut dares semini eius; et implesti verba tua, quoniam iustus es. (Liber Nehemiae 9, 8)